Liber Numeri*

Caput 26: Versus 65

Nisi Caleb filius Jephone, et Josue filius Nun.ISID.Sexcenta millia armatorum de Aegypto dicuntur egressa, et duo tantum in terram promissionis ingressi. Multi enim per baptismum ad fidem transeunt, sed ad coelestem patriam paucissimi perveniunt, secundum illud:Multi enim sunt vocati, pauci vero electiMatth. 20.. Duo tantum ingrediuntur, propter eos qui ex utroque populo coeleste regnum adipiscuntur, vel qui per actionem et contemplationem ad aeternam beatitudinem praedestinantur.
(* Traductions européennes)